BACCHUS

BACCHUS
I.
BACCHUS
Iovis ex Semele filius. Orpheus in Hymnis.
Κιςςοκόμην Διόνυσον ἐρίβρομον ἄρχομ᾿ ἀείδειν.
Ζηνὸς καὶ Σεμέλης ἐρικυδέος ἀγλαὸνυἷον.
Idem aliô Hymnô Iovis et proserpinae filium putavit.
Ε῎υβουλ᾿ ἐυπολύβουλε Διὸς καὶ Περσεφονείας.
Hunc Deum bimatrem appellârunt, non quia duas habuerit matres, sed quod, cum Semele mater arsisset, ex igne surreptus Iovis femori assutus fuerit, qui matris munere functus fuit, teste Ovid. Met. l. 3. v. 310.
Impersectus adhuc infans genetricis ab alvo
Eripitur, patrioque tener, si credere dignum est,
Insuitur femori, maternaque tempora complet.
Manilius l. 2.
Atque iterum patriô nascentem corpore Bacchum.
Orpheus, Hymnô in Sabaxium, Dionysium inquit, a Sabazio Iovis femori assutum fuisse: cum tamen alii Sabazium fuisse filium
Bacchi inquiant, alii Bacchum ipsum, alii alium daemonem. Sic enim ille.
Κλῦθι πάτερ, Κρόνου υἱὲ, Σαβάζιε, κύδιμε δαῖμον,
Ο῝ς Βάκχον Διόνυσον, ἐρίβρομον, Ε᾿ιραφιώτην
Μηρῷ ἐγκατέραψας, ὅπως τετελεσμένος ἔλθῃ
Τμῶλον ἐς ἠγάθεον. ------
Theocritus Idyll. 26.
Χαίροι μὲν Διόνυσος, ὅν εν Δρακάνῳ νιφόεντι
Ζεὺς ὕπατος μεγάλαν ἐπιγουνίδα θήκατο λύσας.
Nonnus, Bassaricôn initiô.
------ ------ Ε᾿ιπὲ δὲ φύτλην
Βάκχου διςςοτόκοιο, τὸν εν πυρὸς ὑγρὸν ἀείρας
Ζεὺς βρέφος ἡμιτέλεςτον ἀμαιεύτοιο τεκούσης,
Φειδομέναις παλάμῃσι τομὴν μηροῖο χαράξας,
Α῎ρσενι γαςτρὶ λόχευε πατῃρ καὶ πότνια μήτηρ.
Hunc primum matertera eius Ino clam nutrivit, postmadum Nymphis tradidit, quae etiam ein alimenta dederunt. Ovid. ubi supra, v. 313.
Furtim illum primis Ino matertera cunis
Educat, inde datum Nymphae Nyseides antris
Occuluêre suis, lactisque alimenta dedêre.
Et sane Meleager, non assutum fuisse fem ori Ioyis arbitratus est, sed ab ipsis Nymphis e cineribus maternis statim ereptum et educatum, cum ita scribat,
Αἱ Νύμφαι τὸν Βάκχον, ὅτ᾿ εν πυρὸς ἥλαθ᾿ ὁ κοῦρος
Νίψαν ὑπὲρ τέφρης ἄρτι κυλιόμενον.
Τοὔνεκα σὺν Νύμφαις Βρόμιος φίλος, ἢν δέ νιν εἴργης
Μίσγεςθαι, δέξῃ πῦρ ἔτι καιόμενον.
A' qua sententia videntur non magnopere dissentire carmina illa, quae sunt in l. 9. Dionysiacorum, apud Demarchum, qui scribit Dionysum ab Horis fuisse educatum, ut est in his:
Τὸν μὲν ὑπερκύψαντα θεηγενέος σοκετοῖο,
Στέμματι κιςςήεντι λεχώιδες ἔςτεφον Ω῟ραι.
Memoriae prodidit Lucian. in Dialogis, Deorum Dionysum statim natum fuisse deportatum a Mercurio in Nysam, Arabiae urbem, Aegypto finitimam ad Nymphas educandum. At Orpheus in Hymnis illum educatum fuisse, in Aegypto, signisicat in his.
Αἰγύπτου παρὰ χεῦμα σὺν ἀμφιπόλοισι τιθήναις.
Alii Hyadas fuisse Bacchi nutrices putârunt, ut ait in l. 2. de Diu Apollodorus Cyrenaieus, et Ovid. l. 5. Fast. v. 165. in bis.
Ora micant Tauri septem radiantia flammis,
Navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat.
Pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse
Tethyos has neptes Oceanique senis.
Pausan. scribit in Achaicis, fuisse sermonem Patrensium, quod Bacchus fuerit apud se educatus intra Mesatim oppid. quodque Panum insidiis prope fuerit circumventus. Alii in Naxo nutritum fuisse inquiunt. At Antipater Sidonius hunc, sicut Herculem, Thebanum fuisse memorat in his carminibus.
Α᾿μφότεροι Θήβηθε, καὶ ἀμφότεροι πολεμιςταὶ.
Κἤκ Ζηνὸς. θύρσῳ δεινὸς, ὁ δὲ ῥοπάλῳ.
Lucianus addit, matrem eius Syrophoenicem fuisse. Verum haec locorum, nutricumque differentia inde exorta est, quod varii fuerunt Bacchi, de quibus ita scripsit Cicer. l. 3. de Nat. Deor. Dionysos multos habemus, primum e Iove et Proserpinâ natum: Secundum Nilô, qui Nysam dicitur interemisse: Tertium Capriô patre, eumque Regem Asiae praefuisse dicunt, cuius Abazea sunt instituta. Quartum Iove et Lunâ, cui sacra Orphica putantur consici. Quintum Nisô natum et Thione, a quo trieterides constitutae putantur. At de nullo horum prope fit mentio a Poetis, nisi de Iovis et Semeles filio. Fuerunt qui dixêre, statim natum Dionysum fuisse a Mercurio Iovis mandatô in Euboeam ad Macrim Aristaei filiam portatum, quae labra melle illi primum perunxit, eumque educandum cepit. Id vero cum sensisset Iuno, Macrim Euboeâ relegavit, ne pellicis fil. etiam in insula sibi sacrâ educaretur; quae in Phaeacum regionem profugit, atque in antro duas portas habente illum educavit. Apollonius Argon. 4.
Αὐτονυχὶ κούρῃ θαλαμήϊον ἔντυνον ἐυνὴν
Α῎ντρῳ εν ἠγαθέω, τόθι δή ποτε Μάκρις ἔναιεν
Κούρη Α᾿ριςταίοιο μελίφρονος, ὅς ῥα μελιςςέων
Ε῎ργα, πολυκμήτοιο τ᾿ ἀνέυρατο πῖαρ ἐλαίῃς.
Κείνη δὴ πάμπρωτα Διὸς Νυσηΐον υἷα
Εὐβοίης ἔντοςθεν Α᾿βαντίδος, ᾧ ενὶ κόλπῳ
Δέξατο, καὶ μέλιτι ξηρὸν περὶ χεῖλος ἔδευσεν.
Αὖτέ μιν Ε῾ρμείης φέρεν εν πυρὸς, ἔδρακε δ᾿ Η῞ρῃ
Καὶ ἓ χολωσαμένη πάσης ἐξήλατο νήσου,
Η῞ δ᾿ ἄρα Φαιήκων ἱερῷ ενὶ τηλόθεν ἄντρῳ
Νάςςατο καὶ πόρεν ὄλβοι ἀθέσφατον ενναέτησιν.
Orpheus in Hymnis, Hippam Bacchi nutricem fuisse perhibet hôc versu,
Ι῞ππαν κικλήσκω Βάκχου τρόφον, ἐυάδα κούρην.
Idem tamen, Hymnô in Nymphas, illas Bacchi nutrices nominat, ut sensit etiam Homer. Hymn. in Dionys.
Ο῞ν τρέφον ἠύκομοι Νύμφαι, παρὰ πμτρὸς ἄνακτος
Δεξάμεναι κόλποιϚι, καὶ ἐνδυκέως ἀτίταλλον.
Vide Oppian. Κυνηγ. l. 4. Porro Bacchum Orpheus vocat,
Α᾿ῤῥενα καὶ θῆλυν, διφυῆ. ---- ----
Et Ovid. Met. l. 4. v. 17. eum semper iuvenem esse scribit,
Tibi enim incomsumpta iuventa est,
Tu puer aeternus, tu formosissimus altô
Conspiceris Caelô. ---- -----
Olim simulacrum eius rudis erat lapis; unde Bacchi Thebani ςτύλον habeat ex veterib. Poetis Clem. l. 1. Strom. Vide infra voce Baetylus. Postmodum fingebatur iuvenili specie, corpore tenerô et delicatô, ut Virginemreferret. Unde Poeta Phallicus,
Trahitque Bacchus Virginis tener forman.
Quam ob eausam inter Deos formosos eidem connumeratur carmine aliô,
Formosus quoque pingitur Lyaeus.
Quae ad hodiernam Bacchi picturam male respondent: nisi abdomen et ventrem inter pulchritudinis pattes censere velimus. Vide Diodor. Sic. l. 4. ubi totam Bacchi Historiam habes, et Nonnum in Dionysiacis, ubi res gestas eius describit: Peregrinationibus enim ad remotissima orbis loca confectis, Indias vicit, homines vineas plantare, segeres demetere, negotiationes exercere docuit. Sic dictum volunt a Bacchis, quae illum Βακχεύουσαι h. e. insanientes, et immodeste se gerentes in Indiam secutae sunt; sive ut Eustathto placet, ἀπὶ τȏυ βάκχειν h. e. a vociferando, ac ululando; unde ipse Bacchus (inquit D. Heinsius) non est dubitandum, quin a Baccha, quod est, ululare aut lamentari dictus sit. Aliter Bochartus ὁ μέγας, cui Bacchus quasi bar-chus; i. e. Chusi filius. Vide doctissimum Virum Phaleg. l. 1. c. 2. Mythologiam eius habes apud Nat. Com. l. 5. c. 13. Alex. Rossaeum, in mystagogo Poetico, etc. quos sis consule. Ε᾿ρεβίνσιος Διόνυσος, h. e. Cicernus Bacchus, de re vehementer contempta; sumptum adagium, a potu ex leguminibus confecto, qui vinum imitatur. Οὐδὲν πρὸς Δτόνυσον, Nihil ad Bacchum; ubi quis ea nugatur, quae ad rem praesentem nihil spectant, quae eleganter dicimus ἀπροσδιόνυσα;
Πολλοί τοι ναρθηκοφόροι, παῦροι δέτε Βάκχοι.
Multi thyrsigeri, pauci viri.
Proverbium, quô significatur complurimis mortalium adesse virtutis insignia, aut etiam famam, qui tamen verâ virtute vacent. Hinc Bacchae, Bacchi sacrificulae, quae et Maenades, Bassarides et Thyades, etc. quae noctu ei sacrificabant alternis annis, in Parnasso monte Boeotiae; Item annô quôque tertiô ad Cithaeronem montem catervatim cum thyrsis convenire solebant; ut ibi Bacchi orgia magno cum ululatu celebrarent. Ovid. Met. l. 9. v. 640.
Utque tuo motae proles Semeleia thyrso,
Ismariae celebrant repetita triennia Bacchae.
Dixi cum thyrsis, qui Baccho, et Baccchis passim ab auctoribus tribuuntur. Suidas, Θύρσος Βακχικὴ ῥάβδος, ἠ ` λαμπὰς ἣν ἐβάςταζον εἰς τιμὴν τοῦ Διονύσου. Thyrsum itaque esse Bacchi certum est. Hinc a Sidonio Antipatro Bacchus dicitur θύρσῳ δεινὸς: Et Statius l. 5. Sylv. 1. v. 115.
------ Cui ius venerabile Thyrsi
Bacchus. ------ ------
Fandem rem firmat insania Antigoni et Antonii. Prior apud Herodotum Bacchum repraesentaturus, tum hederam capiti circumponebat pro diademate, tum maxime ferebat θύρσον ἀντὶ τοῦ σκήπτρου. Posterior apud Velleium, l. 2. c. 2. cum Liberum Patrem appellati se iussisset, cum redimitus hederâ, coronâque velatu saureâ, et thyrsum tenens, cothurnisque succinctus, curru velut Liber Pater vectus esset Alexandriae. Hinc Bacchus thyrsiger est, apud Senecam in Medea, Actu. 1. v. 110.
Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei.
Fuit vero thyrsus non Bacchi solum, sed et Baccharum, cuius virtute nixas illas, atque illudente Daemone, mira quaepiam prodigia fecisse antiqui prodidêre. Apud Euripidem Baccharum una, cum petram thyrsô percussisset, δροσώδης ὕδατος ἐκπηδᾶ νοτὶς, fons exiliit aquae rorulentus. Alia ut in terram iecit, remisit Bacchus κρήνην ὄινου vinifontem, et fere statim ἐκ δὲ κισσίνων θύρσων γλυκεῖας μέλιτος ἔςταζον ῥοαί. Nonnus Dionysiacôn, l. 48.
Θύρσῳ γαῖαν ἄραςςε, διχαζομένης δὲ κολώνης,
Α᾿υτομάτην ὤδινε μέθην εὐώδινι μαζῷ
Χεὺματι πορφύροντι.
Si quis vero descriptionem thyrsi petat, addam ex Virgilio, qui talem eius adhiber periphrasin, Eciog. 5. v. 31.
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Nimirum nihil aliud thyrsus denotat, quam hastam, sive virgam frondibus vestitam, aut etiam pampinis ac foliis hederae obtectam, in cuius extremitate cuspis erat, aut mucro formâ coni pinei. Plin. l. 16. c. 34. Hedera Liberi Patris adornat thyrsos. Euripides, in Bacchis, Thyrsum vocat κίςςινον βέλος, et Ovidius in Ep. 13. Heroid. v. 33. hastam pampineam eô versu:
Ut quas pampineâ tetigisse bicorniger hastâ Creditur. ------ ------
Iustinus M. ὥσπερ αἱ Βάκχαι διὰ χήματος εἰρηνικοῦ τὰς λόγχας εν τοῖς θύρσοις περιφέρουσιν. Addit Macrob. l. 1. c. 19. mucronem
quoque ipsum tegi iambente hederâ. Seneca elare, in Hercule Insano, Act. 4. v. 35.
Tectam Viventi cuspidem thyrsô gerens.
Nonnus Dionys. l. 9. hunc thyrsum dicit, κευθόμενον πετάλοισι, occultatum foliis, et alibi κατάσκιον umbrosum, vel inumbratum. De la Cerda. Hinc Bacchanalia, quae, ex festis in Bacchi honorem celebrari solitis, praecipua erant. E quibus patuit, hominem vinô largius, quam decet, haustô, mentem perdere et in vitia horrenda despumare. Vide ibi, et Ovid. Met. l. 3. Euripid. Diodorum l. 4. 5. etc. Nic. Lloydius. Addam; quod Macrob. Saturn. l. 1. c. 19. Liberi patris, inquit, simulacra, partim puerili aetate, partim iuvenili fingebantur: praeterea barbatâ specie, senili quoque. Coronabarur pampineis, hederâ, et ficulneis frondibus: pampinô quidem et ficu, ex memoria Nympharum Staphylae et Sycae; hederâ vero, in memoriam Cissi pueri, in hanc plantam conversi. Effictus est aliquando in curru pampineo; qui pantheris modo, modo tigribus ac lyncibus vehebatur triumphans. Silenus, a quo educatus dicitur, pando asello propter astans Bacchis et Satyris thyrsos ac ferulas vibrantibus, coeteroque Bacchantium comitatu, tum praeeunte, tum subsequente. Vide Andr. alciatum in Emblematis, et Claud. Minoêm Comm. in eum. Eius templum Romae erat in region. 2. de quo ita Georg. Fabricius: Bacchi templum nunc S. Constantiae, extra portani Viminalem in via Numentana, circulare et vermiculatô opere usque et aries villosus. Aediculam quoque habuit in region. 6. Cum Proserpina communis ei ara fuit. Apud Athenienses quoque, et alios magno fuit in pretio, utpote unus ex Diis Consentibus et celebris admodum, sed Schytae sacra eius non admiserunt, quod nefas ducerent Deum Colere, qui ad insaniam adigeret, Herodot. l. 4. Principium cultus ab indis fuisse, docet Fr. Laziardus Hist. Univers. Epist.c. 16. Primus ei simulacrum constituisse et quemadmodum coli deberet, ostendisse Eleuther dicitur, apud Hyginum Fabul. c. 225. Trigridem ei sacrârunt Poetae, quod ferocissima quaeque pectora eius inventô, vinô videl. domentur: Silius Punicor. l. 17. v. 652.
Qualis odorati descendens Liber ab Indis,
Egit pampineos fraenatâ tigride currus, etc.
Nec omittendum, quod Bacchus praecipue ad imitandum placuerit multis. Quamvis enim alios quoque Deos aemulatus Alexander sit Ammonem, Dianam, Mercurium, Herculem; inprimis tamen Bacchi fuit imitator, cuius proin triumphum pluribus exponit Curtius l. 9. c. extr. Vide quoque in Vario xiphilinum, ubi Genium quendam, Alexandrum se ferentem, atque ex Istri locis profectum, Asiam et Thraciam cum 400. hominibus, bacchantium more similiter pertransiisse, tandemque in regione Chalcedonensi disparuisse, refert. Idem de Mithridate Antigono, C. Mario, M. Antonio, docet Schottus Observat. Histor. l. 3. c. 3. ubi ex Val. Maximo l. 3. c. 6. et Plinio l. 33. c. 11. notat, Marium, post Cimbricam victoriam, Cantharis potâsse, quod in inclito suo per Asiam triumpho eô poculi genere fuerit usus: apud Freinshemium Not. ad Curtium d. l. Bacchum recemis uviferis coronatum in iaspide Viri Cl. videbimus infra voce Iaspis: plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 11. Dempsterum Paralipom. ad illud, Casp. Barthium Animadversion. ad Statium passim et infra in voce Liber.
Cognomina varia Bacchi.
Aedoneus dictus est, inter mortuos, apud Arabes. Bacchus, inter vivos. Bicornis. Bromius. Brontinus. Corniger, vide infra Mitra. Dionysius, apud Indos. Eleus. Eleutherius. Evan, Evius, Evoe, quod in sacris eius receptissimum. Vide infra. Hians, Graece Κεχηνὼς, in Samo cultus est, vide Plin. l. 8. c. 17. Iacchus. Ignigena. Legissator. Lenaeus. Liber, apud Roman. Lyaeus. Nyctelius, quod sacra eius noetu peragerentur. Omphacita. Osiris, apud Aegyptios. Pantheus, apud Lucanos. Phanaces, a Mystis suis appellatus. Phleo. Staphylita. Thyoneus. Titanicida vitisator. etc.
II.
BACCHUS
Martyr, una cum Sergio sub Diocletiano ad Euphratem passus est. Uterque ordinem in exercitu Caesaris ducebat. Volaterranus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Bacchus — may refer to:* Dionysus, the Greek god of wine and intoxication, known as Bacchus to Romans * Saint Bacchus, Christian martyr, companion to Saint Sergius * 2063 Bacchus, asteroid * Bacchus (grape), white wine grape is grown in Germany and England …   Wikipedia

  • bacchus — dieu du Vin chez les Romains. V. Dionysos. ⇒BACCHUS, subst. masc. A. [P. réf. à la beauté physique du dieu Bacchus] Jeune homme dont la conformation physique rappelle celle du dieu romain, tel qu il apparaît dans de nombreuses statues et sur les… …   Encyclopédie Universelle

  • Bacchus-F — (Hangul:박카스 에프) is a non carbonated Korean energy drink. It is manufactured by the Dong A Corporation; it is also distributed in the United States under the Dong A America Corporation in a 3.3 oz glass bottle (approximately 1/3 the size of a Red… …   Wikipedia

  • Bacchus — (Археа Писса,Греция) Категория отеля: Адрес: Ancient Pisa 10, Археа Писса, 27065, Греция …   Каталог отелей

  • Bacchus — Bacchus, griechisch Bakchos, Dionysos. Der feuergeborne Sohn des Zeus und der Semele. Lange liebte sie der Gott, und sie trug schon das Unterpfand dieser Liebe im Schooß, als die eifersüchtige, ränkevolle Here (Juno) ihr Zweifel gegen die… …   Damen Conversations Lexikon

  • Bacchus — Bacchus, plur. car. 1) Der eigenthümliche Nahme des Gottes des Weines, in der Götterlehre der Griechen und Römer. Ein Sohn des Bacchus, figürlich ein Liebhaber des Weines. 2) Figürlich und in der dichterischen Schreibart, der Wein selbst. Im… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • Bacchus — Greek god of wine and revelry, late 15c., from L. Bacchus, from Gk. Bakkhos, perhaps related to L. bacca berry, olive berry, bead, pearl. Perhaps originally a Thracian fertility god …   Etymology dictionary

  • Bacchus — Bac chus, n. [L., fr. Gr. Ba kchos.] (Myth.) The god of wine, son of Jupiter and Semele. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Bacchus — Bacchus, 1) s. Bakchos; 2) figürlich der Wein; 3) ein Trunkliebhaber; 4) eine kleine, dicke Person …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bacchus — Bacchus, s. Dionysos …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Bacchus — Bacchus, s. Dionysos …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”